Renseigner chaque paragraphe en face du DERNIER verset qu'il traduit.
Auteur :

Sacris solemniis juncta sint gaudia, Et ex præcordiis sonent præconia ; Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.

Noctis recolitur cœna novissima, Qua Christus creditur agnum et azyma Dedisse fratribus, juxta legitima Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus, quod totum singulis, Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens : « Accipite quod trado vasculum ; Omnes ex eo bibite. »

Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit Ut sumant et dent cæteris.

Panis angelicus fit panis hominum, Dat panis cœlicus figuris terminum : O res mirabilis ! Manducat Dominum Pauper servus et humilis.

Te trina Deitas unaque, poscimus, Sic tu nos visita, sicut te colimus : Per tuas semitas duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas.