Renseigner chaque paragraphe en face du DERNIER verset qu'il traduit.
Te Deum laudamus,
Te Dominum confitemur,
Te æternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi cœli, et universæ Potestates, Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant :
« Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth ! »
Pleni sunt cœli et terra mujestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus apostolorum chorus, Te prophetarum laudabilis numerus, Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensæ majestatis,
Venerandum tuum verum et unicum Filium, Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriæ, Christe, Tu Patris sempiternus es Filius,
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum ;
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. Judex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, famulis tuis subveni, quos pretioso sanguine redemisti ; Æterna fac cum sanctis tuis gloria munerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto, sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi : non confundar in æternum.