Psaume 145 - Lauda anima mea (Nouvelle traduction)

Jérôme de Stridon,


Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; Psallam Deo meo quamdiu fuero.

Nolite confidere in principibus, In filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, Spes ejus in Domino Deo ipsius :

Qui fecit cælum et terram, Mare, et omnia quæ in eis sunt.

Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, Pupillum et viduam suscipiet, Et vias peccatorum disperdet.

Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.