Ex more docti mystico (Nouvelle traduction)

Grégoire le Grand,


Ex more docti mystico, Servemus hoc jejunium, Deno dierum circulo Ducto quater notissimo.

Lex et prophetæ primitus Hoc prætulerunt, postmodum Christus sacravit, omnium Rex atque factor temporum.

Utamur ergo parcius Verbis, cibis et potibus, Somno, jocis, et arctius Perstemus in custodia.

Vitemus autem pessima, Quræ subruunt mentes vagas, Nullumque demus callidi Hostis locum tyrannidi.

Dicamus omnes cernui, Clamemus atque singuli, Ploremus ante judicem, Flectamus iram vindicem.

Nostris malis offendimus Tuam, Deus, clementiam : Effunde nobis desuper, Remissor, indulgentiam.

Memento quod sumus tui. Licet caduci, plasmatis : Ne des honorem nominis Tui, precamur, alteri.

Laxa malum quod fecimus, Auge bonum quod poscimus, Placere quo tandem tibi Possimus hic et perpetim.

Præsta, beata Trinitas, Concede, simplex unitas, Ut fructuosa sint tuis Jejuniorum munera.