Sanctorum meritis inclita gaudia (Nouvelle traduction)
Anonyme,
Sanctorum meritis inclita gaudia Pangamus, socii, gestaque fortia ; Nam gliscit animus promere cantibus Victorum genus optimum.
Hi sunt quos retinens mundus inhorruit ; Ipsum nam sterili flore peraridum Sprevere penitus, teque secuti sunt, Rex Christe bone, cœlitus.
Hi pro te furias, atque ferocia Calcarunt hominum sævaque verbera ; Cessit his lacerans fortiter ungula, Nec carpsit penetralia.
Cæduntur gladiis more bidentium, Non murmur resonat, non querimonia ; Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam.
Quæ vox, quæ poterit lingua retexere Quæ tu martyribus munera præparas ? Rubri nam fluido sanguine, laureis Ditantur bene fulgidis.
Te, summa Deitas unaque, poscimus, Ut culpas abluas, noxia subtrahas, Des pacem famulis, nos quoque gloriam Per cuncta tibi sæcula.